Quam ob rem, Episcoporum haec Synodus sese ministerium ecclesialis caritatis profiteri vult; hoc autem caritatis ministerium, intus in Ecclesia positum, verissime penitusque oritur e caritatis mysterio, quo Eucharisticum Sacrificium appellare Nobis placet: quod evidenti indicio verbis illis comprobari videtur, quae Dominus noster Iesus Christus in ipsa extrema Paschatis cena fecit, quaeque eius Evangelii summa existimanda sunt, nempe: Mandutum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
Illud itaque summo studio Vobis commendamus, ut legitimis vestris Pastoribus qui ab hac Apostolica Sede legitimam missionem acceperunt, quique pro animabus vestris advigilaut tamquam rationem pro iis Deo reddituri, firmiter constanterque adhaereatis, eorumque voces obsequenter excipiatis, ac prae oculis habentes aeternae Veritatis verba, quae dixit: « Qui mecum non est contra me est, qui mecum non colligit spargit » Eius doctrinae obsequentes sitis, Eius suave iugum diligatis, reiicientes impigre a Vobis eos de quibus a Redemptore nostro dictum est: « Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|
|
Corpus name: Vatican. License: not specified. References: http://www.vatican.va/
|